Charter Document - 03940061

Charter Document - 03940061


Charter Number: 03940061
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1236
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Hugo de Sygenheim presenti scripto confiteor universis quod inter Richerspergenses et me super advocacia Eholvingen in qua occasione mei ipsi dampna gravia perceperunt in presencia dominorum meorum et multa familia ipsius talis composicio est facta Advocaciam in Eholvingen quam Rapotoni de Ezzenbach sive debite ut mihi visum fuit sive indebite ut dicti Richerspergenses asserunt obligavi liberam ab omni exactione et usu perceptione modica vel magna omnino dimittam donec eam pro XXIIII libris Pataviensis monete apud prefatum Rapotonem absolvam vel aput Richerspergenses si forte ipsi aput sepe dictum R memoratam advocaciam absolverint quoquomodo Postquam autem sepefatam advocaciam aput R vel ipsos Richerspergenses absolvero predicta composicio nostra in eadem advocacia ius meum non minuet nec augebit sed sine preiudicio utriusque partis erit quod pro bono pacis inter nos est actum quod suo tempore iudicantis iusticia declarabit et negocio ita pendente memorati Richerspergenses apud aliquem spiritualem vel secularem iudicem querimoniam non movebunt Preterea Richkerum de Rotawe Chunradum de Stainchirchen posui fideiussores Richerspergensibus antedictis ne contra ea que prescripta sunt aliquando veniam qui tam ipsi quam ego in manus domini mei comitis Heinrici senioris et in manus domini prepositi Richerspergensis porreximus dexteras nostras quod hec omnia rata erunt hoc interposito moderamine quod si ego quod absit laudum meum in aliquo violarem dicti Richerspergenses requisiti infra dies quatuordecim plene satisfacient de illatis Ne autem potestas alterutra processum istum inficiari valeat presens scriptum super hiis omnibus confici postulavi cuius par Richerspergenses retinebunt et utraque pagina erit sigillo domini mei comitis Heinrici de Ortenberch senioris et sigillo ipsorum Richerspergensium confirmata Huius rei testes sunt comes de Ortenberch senior et junior quibus procurantibus composicio hec facta est Vergandus de Runtingen Gregorius prepositus de Suben capellanus suus Heinricus Snainer Richkerus de Rotawe Chunradus de Stainchirchen notarius Comitis et alii quam plures Ceteris de dampnis que ego et frater meus Werenhardus eis intulimus ad arbitrium domini mei comitis satisfacere teneor ipse namque est ab utraque parte arbiter constitutus