Charter Document - 03940060
Charter Number: | 03940060 |
---|---|
Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Presenti scripto pateat vniuersis quod ego Poppo de pecach consilio et voluntate patris mei Levtoldi de Pecach accedente totum predium meum in Gruobe superiori et medio cum vniuersis hominibus et omnibus aliis eidem predio adtinentibus tam dominicalia quam infevdata quocunque nomine censeantur quod a matre mea maternisque genitoribus iure hereditario possedi pro mea patrisque ac matris et omnium progenitorum nostrorum remedio animarum Richerspergensi cenobio cum omni iuris integritate et libertate qua ad me spectabat obtuli tradens illud in manus domini Chunonis eiusdem ecclesie prepositi super altare beatj Michaelis prefati loci patroni uice mea fixis [fratris] manibus iure perpetuo delegandum Verum quia idem predium Techano iudeo et quibusdam ciuibus Winnensibus pro centum XX libris winnensis monete fuerat obligatum oportebat ut eandem pecuniam prefata ecclesia persolueret mihi quoque sepe dicti loci prepositus ex sua potius liberalitate quam ex mea instantia obtulit decem libras Acta sunt hec aput winnam in domo Techani iudei anno MCCXXXV V kalendas Februarii Indictione VIII Testes huius mee donationis sunt hii Techanus iudeus quo mediante et procurante hec omnia facta sunt Ortolfus Ortolf Ortlibus [milites] mei Rudolfus de frisach Rudolfus de Pecach Vlricus Heinricus seruientes mei Heinricus de grube Otto Chunradus Gerungus Ortolfus omnes de familia Richerspergensi Wernhardus de grube