Charter Document - 03940059
| Charter Number: | 03940059 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1235 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit Chuno prepositus totusque Richerspergensis cenobii conuentus orationes in domino Notum esse uolumus uniuersis quod cum nos apud dominam Tutam de Zebing predium quoddam situm in Grube conparauimus magister Johannes plebanus de Odespach ex rogatu et consensu prepositi et conuentus ut noster coemptor in eodem predio existeret medietatem pecunie uidelicet Ix libras wienensis monete persoluit ut medietatem redituum qui ad octo libras estimantur perciperet singulis annis Verum quia ipse nimis remotus est ad dictum predium procurandum postulauit a nobis ut uice sua procurationem assumentes quatuor libras wienenses in festo beatj Michahelis sibi annis singulis assignemus nisi aliquo anno ex euidentj causa nobis illi reditus minuantur Tunc enim ad solutionem predictarum quatuor librarum integraliter non tenemur sed secundum estimationem diminutionjs ipse quoque de predictis quatuor libris remittet Hoc autem tamdiu obseruabitur donec pro prefata pecunia sua comparetur sibi predium speciale quod infra quadriennium fieri debet Ad hoc namque sub pena XXX librarum obligatj sumus dicto magistro Johanni quod bona fide speciale predium omnj studio perquirere debemus et protinus eo inuento omnj occasione et contradictione cessante sepe dictam pecuniam suam quam nobiscum ut dictum est in predio posuit supradicto Ix scilicet libras undecunque trahamus cum quantocunque dampno acquiramus refundere debemus ut ex ea inuentum predium conparetur Quo comparato nos et sepe dictum predium nostrum in Grube a solutione supradictarum quatuor librarum liberi erimus et inmunes Verum si nos grauamen uel dispendium aliquid ob impetionem aliquorum uel alicujus patiemur per quod illi redditus possint minui uel predium omnino amitti nichilominus sibi prefate quatuor libre in dicto termino persoluentur donec juxta formam suprascriptam absoluamur Sane de predio per pecuniam suam taliter conparato tali se nobis sponsione obligauit quod ipse illud temporibus suis tenebit et quandocunque inspirante domino uoluerit condere testamentum sub hac forma condet illud quod quicquid ipse in testamento ordinabit nobis et ecclesie incumbet ut illud singulis persoluamus proprietate predii apud nos et ecclesiam perpetuo remanente Si uero ipse quod absit decesserit intestatus predium illud apud nos et ecclesiam nichilominus remanebit Super hec omnia si quoquo modo obmittatur quod sepe dicte quatuor libre sibi in dicto termino non soluantur nos et ecclesia preter quatuor libras ad sex libras tenemur obligati sibi in eodem anno persoluendas Vt autem hec omnia inuiolabiliter obseruentur et robur firmitatis obtineant presentem paginam de conmunj consensu capitulj sigillo ecclesie nostre duximus roborare Acta sunt hec anno domini MCCXXXV Indictione VIII Testes huius rei sunt hii quorum nomina subscribentur Ortolfus frater cellerarii Chunradus dictus hospes Diethericus pellifex Wernhardus pellifex Perhtoldus Gueke Otto Gerungus Chunradus surdus Vlricus pellifex Siboto scolaris
