Charter Document - 03940058

Charter Document - 03940058


Charter Number: 03940058
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1234
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Chunradus Dei gracia Comes de Wazzerberch in perpetuum Quia frequenter ab humana labitur memoria quod ad promerendam eternam vitam cuiusque fidelium pia ordinaverit industria et quia hec presens brevis vita brevitati semper est amica idcirco ne factum nostrum fluxibilitate temporum labi possit in futurum presenti scripto notioni omnium fidelium decrevimus relinquendum quod nos ob remedium anime nostre necnon consortis thori nostri Chunigundis contradimus ob reverenciam Domini nostri Jesu Christi et sancti Michaelis in Reichersperge curtem Ahaim ad supplementum prebende fratrum et sororum ibidem deo serviencium post obitum nostrum uxorisque nostre si sine heredibus decedere nos contingat ita ut singulis annis anniversarium nostrum tam oracionibus quam vigiliis celebretur Si vero predicta Chunigundis uxor nostra nobis decedente supervixerit et virum alterum non duxerit eedem possessiones quoadusque vixerit ad usus suos libere cedant absolute Virum siquidem alterum si duxerit tradicionem nostram predicto claustro factam in continenti ratam esse volumus et perpetuam Et ne ipsum factum nostrum aliquo modo commutari possit vel infringi presentem paginam cum subscriptione testium sigilli nostri impressione fecimus roborari Et ad confirmandam huius rei veritatem hij testes attracti subnotati sunt Dominus Hainricus Abbas de Rote Dominus Ulricus Abbas de Atile Dominus Hainricus Scriba de Atile Dominus Heinricus de Lurtlingen Dominus Otto de Sundermaringen Dominus Ortolfus et Dominus Gerungus et Hainricus de Laymingen Dominus Siboto et Dominus Gebhardus de Schoenstet Dominus Meingotus de Raute Dominus Hermannus de Karnyngen Plancho Marschalcus Hainricus Scriba Comitis Anno Incarnacionis Domini MCCXXXIIII datum est hoc privilegium apud Wazzerberch sub die vero decimo Kalendas Marcij