Charter Document - 03940056

Charter Document - 03940056


Charter Number: 03940056
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1233
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Eberhardus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus in perpetuum Cum plantatores ac fautores religiosorum a domino remunerari non dubitemus ad eorum plantationem eo copiosius intendimus quo denarii diurni brauium fiducialius exoptamus Cum igitur in dando facilis fuerit Caritas facilior esse debet in concedendo quod minus est sancta largitas nam cum pridem a sancte memorie uenerabili Eberhardo predecessore nostro ecclesie parrochiales in Pramberch et in Ediliz in subsidium domino famulantium fratrum in Richersperge pleno fuerint iure collate quia tamen hactenus cum persona ad easdem ecclesias fuerat instituenda nobis presentari consuevit et ob hoc aliqua prouenire in futurum poterant impedimenta maturiorj consilio prouidere uolentes ecclesie prelibate statuimus et concedimus in perpetuum ut cum persona ibidem fuerit secundum arbitrium prepositi qui pro tempore fuerit instituenda liberam habeat potestatem unum de concanonicis suis quemcunque uoluerit ibidem instituendi nostra et successorum nostrorum super hoc inuestitura minime requisita Quia uero jus archidiaconj in nullo uolumus deminui precipimus ut in eis in quibus alie Parrochie ad suum spectant officium in istis similiter gaudeat pleno iure eo dumtaxat excepto quod in presentatione sacerdotis sua presentia nullo modo requiratur Vt autem hec nostre benignitatis collatio rata perpetuis temporibus perseueret conscribi et sigilli nostri appensione iussimus conmuniri Data salzburge Anno Incarnationis domini MCCXXXIII Indictione VI VIII Kalendas Maij