Charter Document - 03940052

Charter Document - 03940052


Charter Number: 03940052
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1231
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Presenti scripto confitemur universis quod nos Heinricus et Otto fratres de Morspach filii domini Ottonis cum a dominis de Thannberch captivati fuissemus Deum habentes pre oculis tale fecimus testamentum Predium nostrum in Wilhalmingen quod nos attingit exclusa tertia parte fratris nostri Wernhardi Clerici cum molendino et silva ac mansum quod volgariter dicitur das Zerstet contradimus fratribus in Richersperg tali interposito laudamento quod si Deus liberaverit nos a vinculis quibus tunc temporis innodati fuimus iam dicta tradicio redeat in usus nostros et iam dictis fratribus redditus ad dimidium talentum annuatim persolvemus post mortem vero nostram integraliter cedet Ecclesie Preterea omnem advocaciam dimisimus memoratis fratribus liberam videlicet bey der Ahe unum apud Apgot duos Daz ederstete preterea advocatiam prediorum videlicet in Wilhalmingen et Anderstet liberam ab omni vexacione predictis fratribus dimisimus Insuper quicquid habemus vadimonii ab Episcopatu quod dicitur Satzunge dimidietatem dimisimus liberam reliquam vero partem tradimus uxoribus nostris et quicquid habemus prediorum hic et in Austria similiter cedet uxoribus nostris Preterea fratribus in Suben tradidimus dimidium mansum an der Oede cum advocacia et hominibus et advocaciam alterius mansi in eodem loco eisdem fratribus dimisimus liberam Preterea fratribus in Vornpach advocaciam duorum mansorum in Dureshoven dimisimus liberam Ut autem hec tradicio firma sit et ne possit in posterum revocari presens scriptum Sigilli nostri appensione fecimus roborari Testes sunt Wernhardus de Pach Sacerdos et Waltherus Dyaconus Canonicus Ecclesie Richerspergensis qui eidem tradicioni interfuerunt et frater Wernhardus de Suben qui eciam interfuit Testes Hainricus de Chunratsdorf Chunradus de Chunenperge Leo de Lebingen milites item Retherus Fridericus de Glasingen Ulricus de Azelingsperge Orthwinus de Gunthersperge Engelperge de Ybenperge Fridericus de Tunendorf Fridericus de Aphespach Ulricus de Holdelingen Rudgerus item dominus Pilgrimus et filius suus de Tannenberge in cuius domo hec tradicio celebrata est anno Domini MCCXXXI