Charter Document - 03940050

Charter Document - 03940050


Charter Number: 03940050
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine Domini Amen Hainricus Dei gracia Comes de Ortenberch universos ad quos manaverit presens scriptum nosse cupio quod in articulo mortis constitutus ob remedium anime mee sive successorum meorum tradidi Ecclesie sancti Michaelis in Reichersperge mansum in Stokcharn liberum ab omni iure advocacie in usus et subsidium fratrum et sororum Deo inibi famulancium Ut igitur hec tradicio in posterum maneat [inconcussa] presentem paginam sigilli nostri appensione munitam ipsis dedi ad testimonium et cautelam testibus qui aderant subnotatis qui sunt Chunradus Comes de Wazzerburch Theodericus Abbas de Alderspach Timo et Ulricus Sacerdotes de Steinkirchen Otto de Sturpach Wernhardus de Harbach Wernhardus de Rotawe Ulricus Cellerarius Chalochus Marscalcus et alii quam plures