Charter Document - 03940047
| Charter Number: | 03940047 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1227 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos dei gratia Waltherus abbas de Medlico Vlricus Prepositus Sancti Nycolai et archidiaconus Austrie Chuno decanus Salzeburgensis Heinricus plebanus Wiennensis et Magister vlricus protonotarius ducis Austrie arbitri sub pena quinquaginta librarum electi causam que uertebatur inter Prepositum Richerspergensem nomine ecclesie sue ex una parte et Nobiles de Ternberch Dietmarum et Vlricum fratres ex altera super Capella Ternberch cum suis pertinentiis arbitraria iurisditione pena prescripta per subnotatos articulos de prudentum uirorum consilio terminauimus Sunt autem hii articuli arbitrii quod Capella de Ternberch remaneat in libertate quam actenus habuit Et nobiles habeant liberum ius presentandi clericum cum uacauerit capella Episcopo diocesano Et idem clericus habebit baptisma et sepulturam tantum propriorum hominum qui sunt in eadem uilla et in Castro et familie ipsius clerici Item si nobiles residentiam habeant in castro omnes in pane eorum siue liberi siue proprii idem ius habeant quantum ad baptisma et sepulturam si eis placeat Item custodes castri qui non sunt proprii et ipsorum seruitores et seruitrices spectabunt ad plebem Pramberch Et ad serutinium ueniant omnes generaliter Et capella in castro officiabitur per plebanum de Pramberch uel cuj ipse conmiserit et idem plebanus habebit omnes decimas magnas et paruas et etiam personales Et accusatos de familia in castro et in Ternberch in placito christianitatis coram plebano de Pramberch corriget clericus de Ternberc et emendabit Et in reconpensationem istarum libertatum dabitur predium in certis reditibus ad dimidium talentum et isti reditus dabuntur ante festum Sancti Michaehelis Et si qua pars uenerit contra hoc arbitrium dabit alteri parti quinquaginta libras Et si reditus dimidii talenti non fuerint ante festum sancti Michaehelis preposito uel plebano assignatj conmittent idem nobiles penam quinquaginta librarum Et utraque pars renunciauit omnibus instrumentis pro eadem causa impetratis Vt autem hec nostra diffinitio ab omnibus nota et stabilis habeatur presens pagina sigillorum nostrorum inpressione robur accepit Acta sunt hec anno incarnationis domini MCCXXVII Indictione XV V jdus Maij jn ciuitate Wienna et in Carnario in presentia testium subscriptorum Sunt autem hii Heinricus Tumprepositus Pataviensis qui et sigillum suum huic publico instrumento apposuit Engelbertus prepositus de Werde Vlricus plebanus de sancto Andrea Fridericus canonicus Salzpurgensis Magister johannes plebanus de Perchirchen Magister Chrafto Hermanus nobilis de Chranichperch Chunradus purcrauius de Ebental Heinricus de Chrotendorf et alii quam plures
