Charter Document - 03940044

Charter Document - 03940044


Charter Number: 03940044
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Eberhardus dei gratia salzpurgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus vniuersis christi fidelibus salutem in domino Ne figmentis hominum aut inimici suggestione quod in rerum natura non est falsis attemptetur probationibus omnibus tam presentibus quam futuris innotescat quod domino Wernhardo de hagenoe uel heredibus suis quibuscunque nichil unquam de bonis monasterii richerspergensis siue iure proprietario siue in feudum concessimus et ius aduocatie super res et personas eiusdem monasterii quod specialiter ad nos spectat nec ipse predictus dominus Wernhardus nec aliquis heredum suorum de manu nostra umquam accepit Idem etiam per omnia protestamur de domino Hadmaro de Wesen scilicet quod aduocatiam uel feudum super bonis uel personis eiusdem monasterii de manu nostra nunquam recepit ob cautelam futurorum protestationem nostram presenti sigillo firmantes Acta sunt hec anno incarnationis domini MCCXX jndictione VII exeunte aprili III kalendas Maii