Charter Document - 03940042

Charter Document - 03940042


Charter Number: 03940042
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1218 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

H dei gratia Richerspergensis ecclesie prepositus cunctis has literas perspecturis salutem in perpetuum Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod hermannus cognomento Rughalm nos Richerspergenses inpetebat se a nobis dampnum sustinere quod aque meatus molendini nostri in woruanch in chadeligne occuparet partem predii sui ibidem positi Que lis in arbitros commissa tali modo est decisa ut nos richerspergenses de curia nostra in chadelign iam dicto hermanno daremus agri culti XII cubitos quod uulgo holzellen uocatur que mensura a uiris prudentibus trutinata conputata est ad sex agros et quatuor partes quod uulgariter dicitur drumer et ita diffinitum est ut ipse hermannus pro dampno suo talem reconpensationem haberet ut in uno tantummodo campo sibi demonstrato Nobis vero Richerspergensibus aque meatus pro quo lis agebatur cum omni iure molendini in quieta et uera possessione permaneret Si autem inundatione aquarum ut sepe fieri solet idem meatus irrumpatur molendinarius de consilio uicinorum tali cautione reparare studeat ne aliqua inde auersio oriatur ut hec compositio in futurum stabilis permaneat sigillum nostrum appendimus atque testes qui interfuerunt subscribimus Heinricus miles de castro scomberch Hertwicus de hetcingn Otto de sconnpuhl Wernhardus iudex prioris anni illius facti Irnuridus tunc temporis iudex Bernhardus lurzarius Gerungnus oez Sifridus familiares ecclesie de asca Marquardus tunc uillicus in chadelign Heinricus molendinarius Meinhardus de uihpach Manigoldus censualis noster et filius suus Chuonradus hospes Heinricus seruus cellerarii et alii quam plures