Charter Document - 03940040

Charter Document - 03940040


Charter Number: 03940040
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Protection, Confirmation
Date: 1205
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Philippus secundus divina favente clemencia Romanorum Rex et semper Augustus Si loca sancta honoramus et Deo serviencium quieti pro iure nostro providemus credimus per hoc et summe divinitatis graciam repropiciare et coronam Imperii lapidibus illis vere preciosis exornare qui iugiter astant ac fulgent ante Deum et sub nostre proteccionis tuicione tranquilla ei pace tam pro nostra quam pro sua salute deserviunt Unde notum esse volumus omnibus Imperii fidelibus tam posteris quam modernis quod nos benigno assensu piis ac iustis postulacionibus fidelis nostri Leonardi Richerspergensis Prepositi annuentes ad postulacionem quoque dilecti Principis nostri Eberhardi Salzburgensis Archiepiscopi ipsum Richerspergense Cenobium Canonicorum regularium in comitatu Pertholdi Comitis de Andehse iuxta fluvium Enum situm in pago quem transit fluvius Antesen a quodam nobili viro Wernhero fundatum et Ecclesie Salzburgensi iure proprietatis collatum salva in omnibus Archiepiscopi Salzburgensis iurisdiccione sub regie Maiestatis nostre et omnium successorum nostrorum Imperatorum et Regum proteccionem recipimus statuentes et firmiter precipientes ad imitacionem progenitorum nostrorum Friderici patris et Heinrici fratris dive memorie Romanorum Imperatorum ut secundum antiquam et primitivam loci illius libertatem ab ipso fundatore contraditam et privilegiis venerabilium Archiepiscoporum Conradi et Eberhardi roboratam nullus Advocatorum ipsius loci sive prediorum ad ipsum locum pertinencium presumat aut facultatem habeat illic Subadvocatus ordinare vel alicui sub titulo concessionis ea infeudare aut exacciones et gravamina indebita fratribus predicti loci seu ministratoribus aut eorum colonis imponere Quodsi quandoque ex consensu Prepositi et fratrum principales Advocati aliquem sibi nomine Procuratoris substituerint ille si postmodum Preposito et fratribus gravis et Ecclesie inutilis extiterit in administracione advocacie nullatenus permaneat Adicimus quoque et regie sublimitatis auctoritate ac lege in perpetuum valitura statuimus ut bona predicto Cenobio iam collata sive adhuc prestante Domino conferenda nullus invadere aut inde quolibet modo alienare aut locum ipsum expoliare seu disvestire presumat nisi coram legitimis Judicibus iuste et legitime iusticiam suam comprobaverit Specialiter autem ipse locus Deo dicatus nostre regalis largicionis beneficio et emunitate gaudeat et nulla iudiciaria secularisve potestas licenciam ibi habeat placitandi concionandi aut quelibet iura secularia exercendi que fratrum inibi Deo militancium secundum regulam beati Augustini quietem interrumpere valeat aut disturbare Si qua autem persona humilis vel alta ecclesiastica sive secularis contra hoc nostrum privilegium venire presumpserit et secundo terciove commonita excessum suum non emendaverit banno nostro subiaceat et pro pena transgressionis quinquaginta libras auri examinati componat dimidium camere nostre reliquum passis iniuriam persolvendo Huius rei testes sunt Diethalmus Constantiensis Episcopus Erkinbertus Babinbergensis Otto Frisingensis Episcopi Johannes Abbas Hersfeldensis Hainricus Abbas Fuldensis Lodewicus Dux Bawarie Hermannus Lantgravius Thuringie Diedricus Marchio Missnensis Otto Dux Meranie Heinricus Marchio Ystrie Heinricus et Rapoto Comites de Ortenperch Comes Fridericus de Zolre Comes Conradus Plaige Diepoldus Lantgravius de Lukinberch Hugo Prepositus de Werchtesgadem Albertus de Entse Alramus de Utidorf Wernhardus de Hagenaw et Heinricus frater eius Chuno de Weruen Erhardus de Tanne Chunradus Burchgravius Salzburgensis Heinricus Dapifer de Waspurch Heinricus Marschalcus de Kallindin Waltherus Pincerna de Schipfen et alii quam plures Signum domni Philippi secundi Romanorum regis inuictissimi Ego Chunradus Ratisponensis Episcopus et regalis aule Cancellarius recognovi Acta anno Dominice lncarnationis MCCV Indictione VIII regnante Domno Philippo secundo Romanorum rege anno regni eius VIII Data apud Nuornberch per manus sifridi regalis aule Prothonotarii VIIII Kal Junij