Charter Document - 03940039
Charter Number: | 03940039 |
---|---|
Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis eberhardus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus cunctis christi fidelibvs in perpetuum Notum esse uolumus tam presentibus quam futuris quod quedam controuversia fuit inter fratres Richerspergensis cenobii et Hainricum de lanzenchirchin pro capella que dicitur wolfkersdorf in fundo predicti Hainrici sita quam ipsi fratres affirmabant iure parrochiali plebesane ecclesie sue que dicitur bramberch attinere econtra predictus H asserebat eam ab omni iurisdictione esse exemptam et liberam Quam litem consilio prelatorum utraque parte consentiente tali pacto terminauimus ut ipsa capella ab omni iurisdictione plebane ecclesie exempta et libera habeat baptismum et liberam sepulturam hominibus per totum predium suum ibidem constitutis Si uero aliqui de predictis hominibus apud plebesanam ecclesiam desiderauerint sepeliri nemo sit qui obsistat Reliqua omnia iura parrochialia simul cum decimis ad plebesanam ecclesiam pertineant non obstantibus priuilegiis a predecessoribus nostris super generali iure plebesane ecclesie impetratis Vt autem hec pagina nostre conscriptionis stabilis et inconuulsa permaneat in perpetuum eam sigilli nostri et Richerspergensis cenobii corroboramus impressione Huius rei testes sunt Wernhardus maioris ecclesie in salzburch prepositus et Hartfridus eiusdem ecclesie decanus Symon Abbas sancti petri Albertus Kyemensis prepositus Chunradus Allensis prepositus Tiemo subnensis prepositus Siboto de surberch Chunradus castellanus salzburgensis Chunradus dapifer Otto pincerna de Keuering Acta sunt hec publice in salzburgensi claustro anno Ab incarnatione domini MCCIII Data littera XII kalendas Februarii feria III in halburch