Charter Document - 03940033

Charter Document - 03940033


Charter Number: 03940033
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis ego perhtoldus dei gratia dux dalmatie marchio jstrie omnibus christi fidelibus in perpetuum Scientes quoniam qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet benedictionis superne cupientes fieri participes nostra temporalia pro sempiternis seminare et pro terrenis celestia fructificare totius salutis summam putamus Inde est quod deuoto et sincero affectu in quantum diuina docuerit inspiratio apud religiosas et spiritales personas orationum subsidia in quibuscunque possumus nobis cupimus optinere Itaque pro petitione uenerabilis et dilecti amici nostri prepositi Ottonis de Richersperge nec non et religiosorum fratrum suorum statuimus et presenti pagina firmamus ut in perpetuum sine exactione tributi sicut hucusque ita et in reliquum liber transitus sit nauibus suis apud castrum nostrum Nienburch Verum quia iure hominii fidelis noster Wernhardus ipsum tributum a nobis habeat infevdatvm ad presentem paginam roborandam sciri uolumus prefatum Wernhardum pro peticione nostra et remedio anime sue et parentum suorum publice coram multis nobilibus et fidelibus nostris cessisse iuri suo Igitur ne aliquis liberorum uel successorum nostrorum huic nostre institutioni ualeat contraire sigilli nostri inpressione premunimus et diuine ultioni conmittimus et subscriptos testes relinquimus Wernhardus de scawenberch Walchun de chambe et frater suus Albertus de halse Chunradus de horbach Ernst de jnne Alkerus et frater suus Heinricus de waldekke Wernhardus de Ort et frater suus Ulricus Willehalmus de geilspach Chunradus Leynvz Megengotus de prambach Chunradus de gisenperge Reinoldus de Niwenburch Richkerus de wesen Ulricus de pollenheim Livtoldus dapifer de scawenperch Perhtoldus stale Rudolf abemhoue Almar de pubenhouen Ulricus de sindelstorf Ortolf de pirenpach et frater suus Heinricvs Data per manum Heinrici Notarii apud Nienburch Anno incarnationis domini MCLVXXXV Indictione XII IIII Nonas Junii