Charter Document - 03940032
Charter Number: | 03940032 |
---|---|
Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidve trinitatis ego adelbertus dei gratia salzburgensis uocatus archiepiscopus apostolice sedis legatus Gerhoho richerspergensi preposito et eius successoribus in perpetuum Antecessorum statuta bona et iusta decet conseruare atque confirmare legitimos eorum successores in dispensatione pie ordinationis Proinde nos qui beatis et religiosis uiris ecclesie salzburgensis archiepiscopis Chvonrado et Eberhardo successimus eorum pia statuta non solum seruare sed etiam gratia dei fouente augmentare intendimus Igitur quecunque ab illis ad consolationem deo militantium in cenobio Richerspergensi seu liberalitate pietatis donata sev pontificali auctoritate concessa et eorum priuilegiis firmata sunt ut illis integra permaneant statuimus et presenti pagina firmamus In quibus hec nominatim duximus exprimenda Patellam in halle decimas ad episcopale ivs attinentes in duabus parrochiis puotinensi et brambergensi Uerum quia prouidentia ecclesie brambergensis ex pontificali beate memorie archiepiscopi Eberhardi concessione Richerspergensi sic est firmata ut a domo illa plebanum habeat qui ecclesiam plebalem procuret et quoniam ipsa ecclesia terminis ampliata sic exereuit ut duos necessarios habere pastores oporteat volumus et statuimus unam plebesmalem ecclesiam esse Edelz alteram bramberge quibus idoneos plebanos prepositus loci Gerlohus et eius legitimi successores ordinare potestatem habeant Decernimus ergo vt si quod absit persone de uestro collegio in ministerium assumpte vel in religionis disciplina conmissique gregis prouidentia sev fidelitate erga claustrum suum custodienda minus quam oportet idonee conparuerint et ab archiepiscopo commonite non citius resipuerint liberum sit preposito consulto primum Salzburgensi archiepiscopo ad eius nutum personas illas reuocare ad claustralem districtionem atque in eorum locum subrogare alias de manu archiepiscopi regulariter inuestiendas seruato in omnibus et per omnia in substituendis regularibus personis prescripto rigore Sane utilitati uestre propensius intendentes uolumus ut si seculares prospexeritis instituendas personas pari modo fideles in omni iure uestro excepta canonica professione qua uobis non tenentur existant Quod si et illi in sue salutis periculum et in memorate ecclesie Richersperge iusticiam grauius aliquid attemptauerint iuris ordine conmoniti canonica censura remoueantur Rursusque claustrales secularesve persone quotienscunque necesse fuerit a presente preposito Gerloho et omnibus successoribus suis canonice subrogatis salzburgensi archiepiscopo representate sine obstaculo instituantur prefatis ecclesiis brambergensi et Edelz salua in omnibus canonica iusticia nostra nostrorumque successorum Preterea sicut ex priuilegiis ipsius cenobii animaduertimus quod ipse locus sic est fundatus et ab antecessoribus nostris archiepiscopis in ivs et patrocinium salzburgensis ecclesie susceptus ut nullus eiusdem loci sit aduocatus nisi ipsius metropolis salzburgensis ecclesie aduocatus qui uidelicet de beneficio principalis aduocatie sibi collato ipsum cenobium sine grauamine defendat hoc annectimus ut libertas illi loco a fundatoribus destinata et priuilegiis apostolicis confirmata inconcussa permaneat et presenti pagina sigillo nostro conmunita interdicimus ne a principali aduocato subaduocatus per ius beneficiale constituatur Sane si prepositus loci expetierit aliquem sibi a principali aduocato destinari conmittatur illi talis procuratio absque ivre beneficiali liceatque preposito si inutilis fuerit eum amouere melioremque in eius locum simili tenore restituere Vt autem hec nostre dispensationis pia institutio nulla impietatis machinatione uioletur sed in perpetuum firmissime conseruetur hanc paginam tali sententia concludimus ut si quis contra eam temere agens tercio conmonitus non resipuerit ira dei maneat super eum in interitum carnis ut spiritus saluus fiat per penitentiam sine qua si defunctus fuerit de perpetrata iniquitate reum se cognoscat in tremendo examine iudicis cuncta cernentis + Ego Adelbertus Salzeburgensis archiepiscopus + Ego Gundaker prepositus Maioris ecclesie Salzpurgensis + Ego Ruodolfus decanus Eiusdem ecclesie + Ego Marsilius Bomburgensis prepositus + Ego Heinricus salzburgensis canonicus et cellerarius + Ego Sofredvs salzburgensis scolasticvs + Ego Perhtoldus diaconus salzburgensis et prepositus celleraris + Acta sunt hec salzburge anno incarnationis domini MCLXXXXII Anno episcopatus domini Alberti XXIIII