Charter Document - 03940030
| Charter Number: | 03940030 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1179 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis chunradus dei gratia salzburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus Cum uniuersis deo famulantibus in suis peticionibus benignum prebere debeamus assensum his profecto qui temporalibus rebus abrenuntiantes apostolice conuersationis normam assumpserunt ampliori beniuolentie affectu nos fouere conuenit et honorare Hinc est quod ad imitationem uenerande memorie predecessorum nostrorum chunradi senioris et domini Eberhardi archiepiscoporum pauperibus christi relligiosis scilicet uiris richerspergensis ecclesie fratribus in suis postulationibus sancte conuersationi debitum prestantes assensum ea que ex liberalitate predictorum decessorum nostrorum eis collata sunt nos quoque auctoritate qua fungimur ipsis concedimus quo oportunius rachelis frui ualeant officio Inter ea uero que a predecessoribus nostris eis collata sunt hec specialibus uocabulis exprimenda duximus In parrochia putina omnes decimas excepta canonica portione plebani quam eidem plebano indiminutam uolumus in perpetuum permanere exceptis decimis uinearum in eadem parrochia positarum Totam quoque decimam parrochie pramberc tam de uineis quam de agris uel de aliis rebus iure nobis persoluendam excepta canonica portione sacerdotum illic perpetuo constituendorum Et quia eadem parrochia de adiacenti silua putinensi prestante domino ampliari [potest] a loco qui dicitur putinoe usque ad terminos ungarorum et usque ad montem hartperc in predio comitis ekeberti crescentibus ibidem noualibus hoc statuimus et stabiliter in posterum conseruari uolumus ut omnia noualia que in prefata silua intra terminos presignatos exquisita uel exquirenda parrochie pramberc continuabuntur uel in pariochias nouas formabuntur in eadem constitutione permaneant ita uidelicet ut exceptis debitis portionibus sacerdotis plebani decime omnes uinearum frugum et animalium persoluantur ad predictam ecclesiam cum integra iusticia nostro iuri debita et ad nostram dispensationem pertinente secundum scita canonum quibus monemur curam habere pauperum Vt autem hec nostre dispensationis pia constitutio nulla impietatis machinatione uioletur sed in perpetuum firmiter conseruetur sigillo nostro hanc paginam communitam roboramus Si quis igitur contra eam agens temere tercio conmonitus non resipuerit ira dei maneat super ipsum in interitum carnis ut spiritus saluus fiat per penitentiam sine qua si defunctus fuerit de perpetrata iniquitate se reum cognoscat in tremendo examine iudicis cuncta cernentis [deus adjuva me] Ego Chuonradus sancte salzburgensis ecclesie humilis Minister sabinensis episcopus et apostolice sedis legatus + Ego Henricus salzburgensis monasterii sancti petri abbas + Ego Johannes Garzensis prepositus + Ego Meingotus prepositus pounburgensis + Ego Fridericus decanus maioris ecclesie salzburgensis + Ego Rudolfus chiemensis prepositus + Ego Wernherus secowensis prepositus + ego menhardus + Ego Adlbertus custos et canonicus salzburgensis + Ego Heinricus presbiter et canonicus salzburgensis + Ego perhtoldus diaconus et canonicus salzburgensis + Ego Ludewicus presbiter et canonicus salzburgensis + Acta sunt hec multis coram astantibus nobilibus laicis et ministerialibus quorum nomina ex parte subnotauimus Otto iunior palatinus et frater eius Fridericus Chunradus comes de pilstein Walchunus de stein Wilhelmus de wageneberge Starchandus de merre Liupoldus de walde Ego Rudegerus prothonotarius curie salzburgensis Anno ab incarnatione domini MCLXXVIIII iiii Idus Februarij ex mandato domini Chunradi archiepiscopi salzpurgensis apostolice sedis legati hanc paginam conscripsi
