Charter Document - 03940028

Charter Document - 03940028


Charter Number: 03940028
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1169
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

His ita peractis denuo lis exorta est Heinrico qui feudum illud a marchione de Styra tenebat asserente concambium illud non esse legitimum tum quia se inscio factum esset quia infra annos erat tum etiam quod minus ualeret quod datum fuerat Hac itaque necessitate conpulsi fratres de Richersberge de concambio iam prefato a nobis interpellati et satis diu ex improbitate exactoris illius onerati tandem ut nullus scrupulus remaneret et omne os obstrueretur supperaddiderunt duas curtes unam uidelicet in Rosbach alteram in Osterndorf ita quod tam nostri fideles quam ipse Heinricus et sui fautores sufficere iudicarent ad legitimum concambium Juris itaque perpetui uinculo predictam conmutationem innodamus statuentes ut nemo ausu temerario eam uiolare presumat et ut inuiolabilis omni euo permaneat uigorem et stabilitatem presentis scripti auctoritate ei confirmamus et sigilli nostri impressione corroboramus Testes huius rei consummate sunt Giselbertus prepositus maioris ecclesie Hermannus prepositus sancte Marie in Tuerstat Gebehardus prepositus sancti Jacobi Gotpoldus archipresbiter Covnradus cellarius Hermannus subdiaconus De liberis Ovdalricus Walpoto Ovdalricus de Wisenuelt Gozpoldus de Woluesperch Adalrammus de Chambe Poppo de Osternahe De ministerialibus Gundelohus de Bodelendorf et nepos suvs Gundelohvs Herdegen de Wisintowe et frater suus Volnunt Heinricus de Widen Reginolt de Vraha Otto pincerna Hartlyb de Winzere Rapoto de Potenstaine Eppo de Hergoltingen et alii quam plures Actum ultimo Bruuiningen anno dominice incarnationis MCLXVTIII indictione II regnante domino Friderico Romanorum imperatore inuictissimo anno regni eius XVII imperi uero XIIII Preterea hic in fine pagine addimus quod fratres Richerspergenses cdederuntiam dicto Heinrico precium castri LX talenta ad conponendam pacem firmam in perpetuum sicut et prius dederant marchioni L talenta