Charter Document - 03940027

Charter Document - 03940027


Charter Number: 03940027
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1167
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Heinricus Dei gratia Bauuarorum et Saxonum Dux Conuentui fratrum in Richersperg salutem et dilectionem De reformatione Prepositi vestri gratie Domini Imperatoris sicut scitis ad presens nihil agere possumus quoniam circa ipsum non sumus Porro de predio quod filius Erchenberti de lapide vobis aufert hoc statuimus vt dilectus nepos noster Otto maior Palatinus Comes studiose se intromittat et in bonis vestris iustitiam plenam vobis faciat Si autem ipse terminare non poterit secundum quod videbitur conuentui honestum et vtile post introitum nostrum ad vos in propria persona libenter adueniemus et omnem emendationem quam desiderat anima vestra vobis procul dubio exhiberi faciemus Quoniam vos intime diligimus et commoditatem vestram modis quibus possumus semper promouere desideramus Ceterum rogamus vos quatenus nos in orationibus vestris attentius commendatum habeatis