Charter Document - 03940026

Charter Document - 03940026


Charter Number: 03940026
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Eberhardus Dei gracia Saltzburgensis Ecclesie Archiepiscopus glorioso et victorioso Bawariorum et Saxonum Duci Heinrico sinceram dilectionem et omne bonum Quia Ducibus tanquam a Deo missis ad vindictam malorum laudem vero bonorum hoc debet Ecclesia ut pro eorum salute divinam clementiam iugiter exoret conveniens est ut et ipsi pro pace ac defensione fidelium sancte Dei Ecclesie laborent unde rogamus Nobilitatem vestram in ea fiducia qua vobis Ecclesia Salzburgensis confidit ut Richerspergense Cenobium quod quantum attinet ad possessionem legitimam cum omnibus que ad ipsum pertinent nostri est iuris et quantum ad regimen seculare vestram Celsitudinem respicit specialiter habeatis pietati ac Principapatui vestro comendatum iure vestro contra iniuriosos defendendum et manutenendum Dilectum quoque fratrem nostrum Gerhohum eiusdem cenobii Prepositum tum pro nostri dilectione tum pro beate memorie patris vestri Heinrici Ducis cui Prepositus idem fidelis et familiaris extitit ut pluribus vestrorum est notum vos tanquam paterne pietatis heres in eadem gratia foveatis et manu teneatis in qua eum pater vester habuit et ubicunque vel eius persona vel predicta congregatio vestre defensionis indiget solatio et auxilio contra iniquorum violentias vos eius tutelle secundum iustitiam dignemini providere Atque hoc ipsum vicinis eius quos ipse nobis designaverit attentius commendare curetis ut iam dictum Cenobium vestre defensioni per nos commissum causa Dei ut vestri tueantur contra omnes violentias iniquas Porro si quis adversus ipsum Coenobium vel habet vel habebit querellam vestre sit potestatis tam ex iure vestro quam ex commisso nostro causam ventillare ac secundum iustitiam terminare salvo iure Advocatorum super eiusdem cenobii predia per nos constitutorum semoto iniquo gravamine ac nomine subadvocatorum tam spirituali quam seculari iudicio abiudicatorum nisi quantum admittuntur ex consensu eorum qui Ecclesiis president Quibus et si fuerint importuni vel iniuriosi eorundem petitione debent submoveri qui vocati sunt ad istam subadvocatie procurationem non per ius beneficii sed per conventionem gratuiti beneplaciti Atque ut hec nostra commendatio nulla dubietate vacillet sed memoriale certum vobis vestrisque in Ducatu successoribus perseveret Chartam hanc inde conscriptam et sigillo nostro communitam in predicto Cenobio conservari precepimus