Charter Document - 03940024
Charter Number: | 03940024 |
---|---|
Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti Ego Heinricus Dux Bawarie simulque Saxonie A uenerabili archiepiscopo Salzburgense uocatus in aduocatiam predii quod dicitur Muonster mutuati ab ecclesia Babenbergensi cum suis appendiciis in priuilegio Babenbergensis episcopi conprehensis et in possessionem Richerspergensium fratrum legittima delegatione iure aduocati susceptis confirmo isto presenti scripto ut hec ipsa quam suscepi aduocatia semper ab iniquis grauaminibus libera permaneat Nullus ibi uel ex parte mea vel mihi succedentium statuat vel exigat sibia colonis tribuendum uel quoquo modo in usus suos redigendum preter tercios bannos iuxta consuetudinem antiquam aduocatis persoluendos nam duo pertinent ad ecclesie satisfactionem pro dampnis illatis emendandis Et quia ecclesia in emendacione dampnorum non querit nisi simplum sibi restitui quod tamen leges imperiales in duplum uel amplius rabent reddi si quis malefactorvm in predio sub hac aduocacia comprehenso dampnum fecerit et sine auxilio aduocati vel eius missi non poterit ad emendacionem prouocari uel coartari dampnum simplum preposito restituat quod uero insuper ad conpositionem illate iniurie requirendum iure iudicabitur aduocato uel eius misso in usum suum proueniat quia dignus est operarius mercede sua quamquam nos in hac aduocatia precipue ac solummodo Celeste premium requiramus nostrisque successoribus requirendum statuamus Annectimus preterea ut nulli subaduocato uel qualicumque principalis aduocati misso hec aduocatia beneficiali concedatur iure sed ita ei cui prepositus postulauerit commendetur ut eodem uel congregacione postulante ualeat submoueri si tamen constiterit eum esse inutilem aut dampnosum et hoc secundo ac tercio commonitus emendare neglexerit Is etiam quod per se non poterit emendare ad nostram uel successoris nostri personam referre debebit qui ex officio ducatus pariterque aduocatie non sine causa gladium portamus Ne autem nostra hec institucio in posterum ualeat imminui aut mutari nostro eam sigillo roboratam successuris temporibus in cenobio Richerspergensi uolumus conseruari