Charter Document - 03940023
Charter Number: | 03940023 |
---|---|
Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1161 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Eberhardus dei gratia Salzpurgensis ecclesie archiepiscopus Eberhardo Venerabili babenbergensis ecclesie antistiti Deuotas orationes cum fraterne dilectionis obsequio Causam semel decisam resuscitari non convenit maxime inter ecclesiasticas personas prout nouit prudentia uestra Fuit autem quedam contencio inter ecclesiam Salzpurgensem et babenbergensem de tertia parte decimarum quorundam noualium in monte qui dicitur Grivinberg que hoc modo sicut nostis decisa est ut nos conpetenti reconpensatione accepta ipsas decimas noualium iam cultorum et adhuc excolendorum in predicta uidelicet uillicatione per nostram concessionem et confirmationem possideret ecclesia babenbergensis in perpetuum Quod ita factum est Nam et nos ex parte uestra et fratrum Richerispergensium conpetentem reconpensationem uidelicet hovbam unam in Ensital et piscationem quandam in uilla que dicitur Crowat accepimus et ecclesie babenbergensi predictas decimas firmauimus domini episcopi Gurcensis et aliorum ecclesie nostre fidelium annuente consilio et assensu Nunc vero id ipsum firmantes presenti scripto sigilli nostri inpressione roborato rogamus ut fratres nostros Richerspergensis ecclesie canonicos quorum causa contractum hoc fecimus de cetero non inquietetis aut ab aliquo uestrorum sinatis inquietari quasi de negocio isto adhuc pendulo cum et uos possideatis decimas prenotatas et nos habeamus reconpensationem taxatam Ne autem posthac in dubium reuocetur quod rationabiliter cum assensu et collaudatione relatorum ecclesie nostre actum est presens pagina sit in testimonium et testamentum firmissimum Data Salzpurge iiii Idus iulii anno dominice incarnationis MCLXI indictione VIIII Regnante imperatore Friderico