Charter Document - 03940021

Charter Document - 03940021


Charter Number: 03940021
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Eberhardus dei gratia Salzburgensis ecclesie archiepiscopus dilecto fratri Gerhoho Richerisbergensi preposito Eiusque fratribus jn perpetuum Dispensatio nobis vt apostolus ait credita est vnde in conmisso tideles non solum in spiritualibus uerum etiam in temporalibus fideli dispensatione uti volumus Itaque fratres karissimi vobis vestrisque successoribus in posterum quecunque a beate memorie chvnrado archiepiscopo uestris usibus donata sunt nos rata uobis et illibata esse uolumus Quo circa donationem patelle quam idem predecessor noster vobis in halla fecit non solum ratam esse uolumus et firmam uerum etiam ampliamus addendo uobis eiusdem patelle decimationem que pridem ad abbatiam beati Petri pertinens inde per legitimum concambium in nostram potestatem redacta collaudatione fratrvm nostrorum clericorum et fidelium laicoruin ministerialium nostra uobis donatione obuenit Ut ergo firma sit hec nostre largitatis dispensatio paginam hanc inde conscriptam nostra subscriptione atque sigilli nostri inpressione firmamus + Ego Eberhardus dei gratia Sahburgensis archiepiscopus + Ego Heinricus abbas sancti Petri + [Bene valete]