Charter Document - 03940020
Charter Number: | 03940020 |
---|---|
Cartulary Title: | Reichersberg, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Permission |
Date: | 1160 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Eberhardus dei gratia ecclesie juvauensis archiepiscopus Dilectis in domino filiis Gerhoho Richerspergensi preposito et eius fratribus salutem et sinceram in christo dilectionem Quia nostri est officii ut in dispensatione nobis credita religiosas et in dei seruitio deuotas personas manu teneamus et confoueamus uobis in hoc tanto deuotiores existimus quanto uos attentius in dei seruitio et religionis obseruantia studere cognoscimus Unde concessionem im Brambergensi ecclesia uobis uerbo nostro factam scripto quoque nostro firmatam decernimus uobis uestrisque successoribus inuiolabilem permanere ut uidelicet unus de uestris curam plebis administret salua in omnibus iusticia nostra nostrorumque successorum Adicimus etiam ut si quod absit persona de uestra congregatione in hoc ministerium assumpta uel in religionis disciplina uel in conmissi gregis prouidentia uel in dilectione ac fidelitate erga claustrum suum custodienda minus quam oportet cauta inuenitur et secundo ac tertio coram archiepiscopo uel eius archidiacono conmonita non resipuerit uiciaque notata non emendauerit liberum sit preposito consulto primum salzburgensi archiepiscopo cum eius consensu personam illam retrahere ad claustralem districtionem atque in eius locum subrogare alium de manu archiepiscopi regulariter inuestiendum nec tamen a regulis claustri quantum possibilitas admittit seruandis ullomodo eximendvm Ut autem hec nostra concessio firma et inuiolata in posterum permaneat cartam hanc inde conscriptam sigillo nostro conmuniri fecimus + Ego Eberhardus Salzburg archiepiscopus + Ego Hartmannus Brixinensis episcopus + Ego Ovdalricus chimensis prepositus + Ego Romanus Gurcensis episcopus + Ego Heinricus berhtescadmensis prepositus + Ego Hugo salzburgensis prepositus et archidiaconus + Ego Heinricus decanus maioris ecclesie + Ego Heinricus abbas s Petri + Ego Ditmarus hallensis prepositus + Data Salzburg VI Idus Junii Anno dominice incarnationis MCLX Indictione VIII Anno pontificatus nostri XIII feliciter Amen Amen Amen