Charter Document - 03940018

Charter Document - 03940018


Charter Number: 03940018
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1158
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidve trinitatis ego eberhardus dei gratia salzburgensis archiepiscopus gerhoho richerspergensi preposito salutem Ea que rationabiliter inter personas maxime ecclesiasticas aguntur rationabiliter quoque confirmanda sunt ne litis occasio inpostervm dvm minvs putatur suboriri ualeat Notum igitur uniuersis christi fidelibus esse uolumus qualiter decimas patelle in halla ex dominicalibus nostris Richerspergensi cenobio conlate que decime a bone memorie Balderico abbate monesterii s Petri requisite et optente sunt rationabili reconpensatione redemimus ut eadem patella nullas de cetero decimas persoluat sed integra in usvm Richerspergensis cenobii ad seruitivm fratrum ibi Deo militantivm nostra pontificali donatione permaneat Hec autem reconpensatio facta est de prediis cuivsdem heinrici hallensis ciuis cuius cognomentvm ferro Ut autem hec nostra reconpensatio cunctis retro temporibus stabilis et inconuulsa permaneat hanc inde paginam conscribi et sigilli nostri inpressione muniri iussimus Actum in civitate salzburgensi XII kalendas Septembris anno dominice incarnationis Millesimo CLVIII indictione VII Regnante domino Friderico Romanorum imperatore primo anno regni eius VII inperii uero IIII nostri autem pontificatus anno XII feliciter Amen Amen + Ego Eberhardvs salzburgensis archiepiscopus + [Bene valete] + Ego Hugo prepositus + Ego Heinricus decanus + Ego Heinricvs Salzburgensis abbas + Ego Heinricus prior sancti petri + Ego adalbertus houensis prepositus + Ego Meginhardus capellanus et notarius S S