Charter Document - 03940016

Charter Document - 03940016


Charter Number: 03940016
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1156
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

C[hunradus] dei gratia Patauiensis ecclesie minister dilectis in christo fratribus ecclesie Richerispergensis salutem in domino Ecclesia Richerispergensis in qua deo militatis fratres in deo dilecti licet ivre fundi ad archiepiscopum Salzburgensem respiciat tamen ex ecclesiastico regimine adtitulata est ecclesie nostre utpote sita in diocesi Patauiensi Quod cum ita sit sicut uos nobis nostrisque successoribus recognoscitis filialem obedientiam sic dignum et ivstum esse censemus ut et nos uobis recognoscamus paterne dilectionis et sollicitudinis pastoralis piam curam Proinde uinearum decimas quas ex auctoritate apostolica de laboribus uestris in uilla Chremesa cum assensu predecessorum meorum et meo inpresentiarum possidetis uobis permanere concedimus Insuper ecclesiam plebalem nomine Muonster uobis in uicino adiacentem cenobio uestro ea cautione annectimus vt ecclesie uestre prepositi a nobis nostrisque successoribus in partem sollicitudinis uocati presignate plebis habeant prouidentiam super hac responsuri episcopo Patauiensi Vt autem hec nostre liberalitatis concessio firma uobis uestrisque in posterum successoribus permaneat presentem cartam sigillo nostro conmuniri fecimvs + Ego Chonradus Pataviensis episcopus laudo et + Ego Otto prepositus Pataviensis + Ego Rvodpertus Decanvs + Ego Rvopertus Plebanus + Ego Hainricus scolasticus + Ego Adalbertus S Nycolai prepositus + Ego Marcwardus prepositus nuuenburgens + Ego Odalricus s ypoliti prepositus + Ego Hartwicus S Georgii prepositus + Ego Heinricus s Floriani prepositus + Ego Adalbertus sacrista + Data Patauie per manum Hainrici Anno ab incarnatione domini MCLVI Indictione prima anno vero domini Chvonradi patauiensis ecclesie uenerabilis episcopi VIII feliciter Amen