Charter Document - 03940014

Charter Document - 03940014


Charter Number: 03940014
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis eberhardus dei gratia babenbergensis episcopus secundus Quamuis neque qui plantat neque qui rigat est aliquid sed qui incrementum dat deus scientes tamen quod unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem notum fieri cunctis christi et ecclesie fidelibus cupimvs tam presentibus quam futuris qualiter dilectissimi domini fratris nostri uenerabilis iuuauensis archiepiscopi Eberhardi sed et dilecti filii nostri Gerhohi richerispergensis prepositi nec non eiusdem loci dilecte nobis congregacionis piis peticionibus annuentes ex consensu ecclesie nostre tam ex clero quam ex ministerialibus fidelium fideli nostro Odoacri Marchioni de stira de quodam beneficio quod a nobis habuit cum iam dicta Richerespergensi ecclesia facere concarnbium concessimus Cupientes absque ecclesie nostre detrimento prefate ecclesie ex uicinitate prediorum in eius ius ex nostra dicione cedencium in pascuis pratis aliisque utilitatibus plurima commoda prouenire nostrique ob hoc in eodem loco ad deum tam in uita quam in morte in bonum perpetuari memoriam Itaque iam dicto odoacre uillam que munster dicitur cum uiculis eidem uille adiacentibus in manum nostram resignante ac restitutionem concambii de manu nostra in feudum recipiente de parte Richesperriensis ecclesie data sunt predia que iuris eorum erant in uilla que rospach dicitur iuxta decursum fluuii qui chalbaha nominatur tres uidelicet curtes uillicales cum adiacentibus molendinis itemque manso eidem uille contiguo nec non et duabus partibus decimarum de tota uilla simul et ex uiculis quibusdam uille adiacentibus insuper uero et alia predia in confinio Ini fluminis taxatis redditibus agri culti circiter uiginti mansos ad racionem concambii Hec itaque predia cum pratis pascuis et siluis eisdem pertinentibus Molendinis piscationibus aquis aquarumque decursibus exitibus et redditibus nec non et omnis generis utilitatibus data sunt per manum chonradi de pilstaine juuauensis pariter et Richerespergensis ecclesie aduocati atque in manum legatarii regingheri de rieden nobilis uiri ecclesie nostre confirmata sunt de iure predictarum ecclesiarum in ius ecclesie nostre babenbergensis omnimodis transponenda De parte uero nostre babenbergensis ecclesie data est uilla eidem Richerspergensi cenobio contigua que Munster dicitur cum adiacentibus sibi curtibus seu uiculis circa XX mansos agri culti castro simul quod staine dicitur cum agris adiacentibus et ripa ipsa in qua situm est quantum nos attinuit usque ad medium fluminis Ini duabus quoque partibus decimarum ex eadem uilla et viculis adiacentibus in racionem concambii deputatis Hec itaque predia cum pratis pascuis siluis piscationibus Molendinis eisdem pertinentibus cum aquis aquarumque decursibus exitibus et Redditibus et omni utilitate quesita et inquirenda data sunt per manum domini nostri Regis Friderici ecclesie nostre aduocati et per manum iam dicti Odoacri de stira ipsorum prediorum defensoris nostra concessione et presencia in manu comitis Pertoldi de anedechs de iure nostre babenbergensis ecclesie omnimodis transfundenda Atque ut hec conmutationis donatio firma et inconuulsa in perpetuum permaneat sigilli nostri inpressione hanc cartam inde conscriptam signari precepimus Testes quoque iam dicte donationis per aurem attracti sunt hii Hanricus dux saxonie Hainricus dux Karinthanus Perihtoldus dux de Zaring Waltherus de mallentine Odoacer marchio de styra comes Ernes de Hohenburech Rudbertus de Tivren Amigo de aquilegia Friderich de Wellenhaim Interfuere etiam Peregrinus patriarcha aquilegensis Minus archiepiscopus Treuerensis Arnoldus archiepiscopus Coloniensis Ortliebus Basiliensis episcopus Herimannus constantiensis episcopus Chuoradus Wormatiensis episcopus Arditio Chvmanus episcopus Gerwigus concordiensis episcopus Wigbaldus Corbacensis ac stabulensis abbas Marcwardus Vuldensis abbas Adalbertus prepositus aquensis Otto comes palatinus de Witelinespach et alii ex principibus quam plurimi Acta sunt hec in territorio Brixiense anno incarnationis domini MCLIV Indictione II XIII Kalendas decembris regnante domino Friderico Glorioso Romanorum augusto anno regni eius III