Charter Document - 03940011

Charter Document - 03940011


Charter Number: 03940011
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Eberhardus dei gratia babenbergensis ecclesie episcopus notum uolo esse cunctis christi fidelibus tam presentis quam future posteritatis quod in terra ecclesie nostre iuxta riuum antesin fecimus concambium cum preposito richerispergensi Gerhoho ex conlaudatione fidelium nostrorum marchionis Othacheri aduocati nostri et aliorum quos terra eadem beneficiaria concessione ipso marchione mediante contingebat Concambium uero sic se habet Riuus nomine Semftinbach longo decursu cum multo fratrum richerispergensium labore deductus est ad claustrum richerispergense ita ut alueus eius per terram prenotatam predicto marchioni a nobis inbeneficiatam transeat non sine aliquanto dampno Pro quo sufficienter et plenarie nobis et ecclesie nostre iure concambii recompensando a iam dicto preposito per manum aduocati richerispergensis ecclesie Reginheri suscepimus predium quoddam a wigando datum iuxta eundem riuum in monte rainberc et iuxta uillam nomine munster agrum unum Ut autem firmum sit et irretractabile iam dictum concambium paginam hanc inde conscriptam et subscriptione proprie manus nostre atque conlaudatione clericorum nostrorum et fidelium quoque laicorum nutu corroboratam sigilli nostri fecimus inpressione signari + Ego Eberhardus babenbergensis episcopus II Ego Vodalricvs prepositus maioris ecclesie Ego Volmarus decanus maioris ecclesie Ego liupoldus prepositus sancti stephani subscripsi Ego Cvonradvs custos et prepositus S Marie subscripsi Ego meginhardus prepositus ueteris capelle Ego hermannus presbiter et canonicus maioris ecclesie [bene valete] Data Babenberg VIII Kalendas Octobris Anno ab incarnatione domini MCLI Indictione xiiii