Charter Document - 03940007

Charter Document - 03940007


Charter Number: 03940007
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1144
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Lucius episcopus seruus seruorum dei Venerabili fratri R pataviensis ecclesie episcopo Salutem et apostolicam benedictionem Ueniens ad apostolicam sedem dilectus filius noster Gerhohus Richerispergensis prepositus grauem in presentia nostra querelam deposuit quod parrochiani et consanguinei tui ei necem molientes in ecclesia sua ipsum deo seruire et fratribus sibi conmissis pro debito officii sui prouidere nullatenus permittant Quia igitur ad episcopale officium nichil magis pertinere dinoscitur quam religiosas personas diligere et manu tenere et a prauorum incursibus defensare per apostolica scripta tibi mandamus quatenus infra XL dies postquam presentia scripta susceperis habito consilio dilectorum filiorum nostrorum B abbatis et g prepositi salzburgensium eosdem christi persecutores districte conmoneas ut predicto preposito plenam pacem reddant et de cetero absque malicia conseruent Quod si facere contempserint ex tunc excommunicationi subiaceant Si autem ausu temerario eum in hominibus uel in rebus suis postea leserint emendari cum integritate facias Si autem in persona sua quod absit eum ledere presumserint a persona tua in nostra presentia noveris exigendum Sacerdotes quoque tuos qui excommunicare audent mercennarios eius et colonos propter decimas quas felicis memorie predecessor noster papa Innoceniius suo ei scripto firmauit ab ipsa temeritate conpescere studeas et eiusdem predecessoris nostri de decimis constitutionem in tuo episcopatu conseruari facias Eginonem qui ecclesie sue predium uiolenter auferre et iniuste detinere presumsit infra XL dies postquam presentia scripta susceperis ablata reddere et ab eius infestacione cessare districte conmoneas Quod si facere contempsrit ex tunc excommunicatum habeas et haberi facias Si vero de iusticia aduersus eum confidit postquam ablata restituerit in presentia uenerabilis fratris nostri C salzburgensis archiepiscopi ad cuius patrocinium ecclesia Richerspergensis pertinere probatur obtinere poterit Data Laterani XVII Kalendas Maji