Charter Document - 03940004

Charter Document - 03940004


Charter Number: 03940004
Cartulary Title: Reichersberg, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1141
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus seruus seruorum dei Venerabili R patauiensi episcopo Salutem et apostolicam benedictionem Quemadmodum per alia tibi scripta mandauimus ea que de decimis a religiosis uiris nullatenus exigendis a sanctis patribus statuta sunt et a nobis in modernis conciliis innouata immutare non possumus nec debemus Ideoque per presentia tibi scripta mandamus atque precipimus quatenus decimas que vel per te uel per homines tuos religiosis canonicis Richerspergensis ecclesie ablate sunt sine dilatione restitui facias et eos de cetero super hoc inquietari non permittas Hoc autem sollicite precaueas ut dilecto filio nostro G ipsius ecclesie preposito a subditis tuis nulla iniuria uel molestia inferatur Datum Laterani VI Idus Januarii