Charter Document - 03930001

Charter Document - 03930001


Charter Number: 03930001
Cartulary Title: St. Nikolaus Wien Urkunden 1272 - 1729 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Certification
Date: 1272
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ueritatis amica simplicitas acta legitime sic geri non patitur vt aliqua postmodum interueniente calumpnia deformentur Notum sit igitur vniuersis scriptum presens intuentibus quod ego Bernhardus dictus Liebeman domum meam quam propriis sumptibus construxeram infra muros Noue ciuitatis in foro sitam cum consensu mee coniugis Luchardis fratribus ecclesie sancte crucis ob meorum remissionem peccaminum contuli perpetuo possidendam ipse autem dominus Henricus abbas ecclesie memorate ipsam domum cum consensu sui conuentus michi et vxori mee Luchardi contulit ea forma videlicet vt post terminum vite mee et vxoris mee iam dicte scilicet Liuchardis antedicta domus in vsus fratrum sancte crucis libere et absque contradictione qualibet volueretur Cum vero casu me contingeret cum mea familia in regnum Vngarie proficisci dominus Otto de Pertholdorf accedens ad illustrem dominum O regem Boemie pro ipsa domo vt sibi daretur rogauit qui cum dominus rex annuisset ipsam domum vendidit Ottoni dicto de Gunvarn pro triginta talentis denariorum Quod cum audissent fratres sancte crucis illatam sibi videlicet iniuriam in mee domus tam sollempni donacione domino regi fideliter nunciabant qui etiam discussa coram rege equitatis iusticia fulti regiis instrumentis per Rudolfum ipsius Civitatis noue iudicem in possessionem sepedicte domus sunt sollempniter introducti Quapropter cum ecclesia dei gaudere debeat pleno iure vt memorati fratres ecclesie sancte crucis deinceps sepedictam domum libere possideant et tranquille vivus et incolumis coram viris nobilibus scilicet Vlrico de Vihoven et Heinrico de Hvnvelde et aliis quam pluribus omni iure quo vti potui in dicta domo ab renunciando memoratam domum tradidi domino H abbati et fratribus sancte crucis perempniter possidendam Et quia semper in bono vincendum est malum quomodo libet irrogatum vt antedictus Otto de Gunvarn qui dictam domum contra voluntatem abbatis et fratrum de sancta cruce comparauerat indempnis suo iuri quo vti videbatur funditus et usque ad vnguem cederet de supradicta domo vna cum liberis suis dominus H abbas sancte crucis sibi XVII talenta libere coramque pluribus assignauit Acta sunt hec anno domini MCCLXXII Testes sunt dominus Conradus plebanus Noue ciuitatis Heinricus de Hvnvelde Rudolfus iudex Noue ciuitatis Rudolfus dictus Mvrere Sighardus dictus Vierdunc Herwordus dictus Polceln Ut autem hec mea donacio rata in perpetuum perseueret presentem cedulam sigillo ciuium Noue ciuitatis statui roborandam