Charter Document - 03920103

Charter Document - 03920103


Charter Number: 03920103
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1293
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cum miserum genus mortale velud unda decrescens in mortem defluat reuera necessarium iudicamus ut actus nostros viua testium voce ac litterarum superstite testimonio obseruabilium solidemus Pateat igitur ad quos presentes peruenerint christi fidelibus vniuersis quod nos Christanus dei gratia abbas totusque Conuentus Lambacensis ecclesie viro discreto vlrico de anhang et uxori sue Juditte et heredibus horum duorum consensv unanimo et assensv feodum hohenperg cum nemoribus et omnibus attinenciis weizenberg cum silua et omnibus attinenciis cultis et incultis et Curiam avf der hohenrevt contulimus iure hereditario possidendas ita tamen quod annis singulis xxxa denarios wienensis Monete in Natiuitate beate virginis de predicta curia hohenperg soluere non permittant si vero mors que nulli parcit predictum vlricum et uxorem suam pretaxatam et heredes illorum duorum subtraxerit feoda pretaxata suorum heredum sine illa genitorum et illorum absque ipso genito iure plenario possidebunt post mortem vero prefati vlrici et uxoris sue Juditte Curia avf der hohenrevt pro remedio suarum animarum sine contradictione qualibet nostre ecclesie adherebit Et ne tractatum nostrum per nos fauorabiliter concessum aliquis audeat obfuscare presentes nostri sigilli ac conuentus sibi tradimus in euidens testimonium et cautelam presentibus qui aderant subnotatis Domino Herrando priore et H plebano et Ottone Griffone Phylippo sacerdotibus Laicis vero domino Gvndakero de storchnwerch domino Ditmaro de Loh Hilprando de asenhaim Chunrado de sancto Georio et helmhardus frater suus Hermannus de sancto Georio et filii sui wernhardus et helmhardus Rudpertus de Chvnzing et ditmarus frater suus Ortolf de obernhaim wernher Raspo Actum anno domini MCCLXXXXIIJ