Charter Document - 03920100

Charter Document - 03920100


Charter Number: 03920100
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1291
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Chunradus dei gratia abbas totumque capitulum lambacensis ecclesie Notum fieri uolumus omnibus ad quos presens scriptum fuerit deuolutum quod de conmuni nostri conuentus consilio et arbitrio heinrico de hinne ac uxori sue leuthardi suisque successoribus molendinum in offinhoesin sub monte situm in perpetuum titulo contulimus hereditatis quod uulgo erbreht vocare consweuimus ipsum ius prehabitum hainricus iam dictus apud Ottonem de hinterleiten qui a nobis et ecclesie nostra molendinum ydemptidem sub forma tenuit iuris prenotata de nostra licencia comparauit nichilominus possessores eiusdem molendini in natiuitate beate uirginis nobis LXX denarios et tres pullos nec non in festo beati georii X denarios in ius aduocacie pro seruicio recognoscant in cuius rei testimonium presentem paginam cum appendiculo sigillorum nostri uidelicet et conuentus iussimus roborari testibus annotatis Testes sunt hii dominus prior dominus symon dominus H celensis dominus christanus H vieter senior H vieter iunior hugo heinricus caupo et hiis quam plures fide digni Datum apud lambach anno domini Millesimo CC et LXXXXJ VII kalendas July