Charter Document - 03920087

Charter Document - 03920087


Charter Number: 03920087
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1288
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum esse uolumus tam presentibus quam futuris quod nos Christianus dei gracia abbas totusque conuentus fratrum ecclesie Lambacensis vnanimi consilio vlrico et ditmaro de Hagensperg fratribus et henrico consubrino ipsorum totique posteritati eorundem hvbam in Hohenperg nostre ecclesie adtinentem iure hereditario conferre decreuimus tali condicione ut singulis annis pro seruicio de eadem hvba in Natiuitate beate virginis III solidi denariorum antiquorum et ducenti denarii pro aduocacia et tres pulli apud eosdem requiri debeant et haberi Vt autem prescripta maneant inconuulsa nostri et conuentus sigilli munimine hanc litteram jussimus premuniri cum testibus subnotatis Datum anno domini MCCLXXXVIIJ