Charter Document - 03920079

Charter Document - 03920079


Charter Number: 03920079
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1283
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum esse uolumus tam presentibus quam futuris quod nos Chunradus dei gratia abbas totusque conuentus fratrum ecclesie Lambacensis vnanimi consilio Vlrico et ditmaro de Hagensperg fratribus et heinrico consubrino ipsorum totique posteritati eorundem Hvbam in Hohperg nostre ecclesie adtinentem iure hereditario conferre decreuimus tali condicione ut singulis annis pro seruicio de eadem hvba in Natiuitate beate virginis iij solidi denariorum antiquorum et decem denarii pro aduocatia et tres pulli apud eosdem requiri debeant et haberi Vt autem prescripta maneant inconuulsa nostri et conuentus sigilli munime hanc litteram iussimus premuniri cum testibus subnotatis Datum anno domini MCCLXXXIIJ