Charter Document - 03920078

Charter Document - 03920078


Charter Number: 03920078
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1282
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Uetustate temporum omnia dilabuntur que posteriorum memorie scripto non fuerint conmendata Hinc est quod nos Heinricus dei gratia abbas totusque Conuentus Lambacensis ecclesie tam presentibus quam futuris hac pagina damus scire nos vnanimi consensu Heinrico filio Eberlini et uxori eius Juditte cunctisque heredibus ipsorum partem superioris predij in Gaystaig quam ab heredibus conparauit iure hereditario contulisse tali interposita conditione vt ipsi singulis annis in Natiuitate beate virginis pro seruicio XX denarios pro stevra culture XIII denarios pro aduocatia quatuor et unum pullum soluere non obmittant Et ne ullus audeat enigrare hoc literam damus nostris sigilli munimine roboratas Testibus qui aderant subnotatis Actum anno domini MCCLXXXII