Charter Document - 03920073

Charter Document - 03920073


Charter Number: 03920073
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Rudolfus dei gratia Romanorum Rex semper augustus Vniuersis Imperii Romani fidelibus presentes litteras inspecturis imperpetuum Venientes ad nostre Magestatis presenciam Honorabiles et Religiosi uiri [] abbas et Conuentus Monasterii de Lambach nobis humiliter supplicarunt ut Priuilegium Friderici clare memorie austrie et Stirie Ducis ipsis indultum confirmare de benignitate Regia dignaremur Cuius Priuilegii talis est [] Nos itaque predictorum abbatis et Conuentus de Lambach humilibus precibus inclinati predicta omnia et singula prout ipsis rite et rationabiliter sunt concessa de benignitate Regia confirmamus innouamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre confirmationis paginam infringere aut ei in aliquo contraire Quod qui fecerit grauem nostre Magestatis offensam se nouerit incurrisse Testes sunt hii venerabilis F salzburgensis Archiepiscopus P Pattauiensis Leo Ratisponensis W Seccouiensis C Frisingensis Th Gurcensis G Lauentinus et J Kymensis Episcopi et alii quam plures In cuius testimonium presens scriptum magestatis nostre Sigillo inssimus conmuniri Datum wienne III Nonas Aprilis Indictione quinta Anno domini MCCLXXVII Regni uero nostri Anno Quarto

Markups

Names Markup:



Rudolfus dei gratia Romanorum Rex semper augustus Vniuersis Imperii Romani fidelibus presentes litteras inspecturis imperpetuum Venientes ad nostre Magestatis presenciam Honorabiles et Religiosi uiri [] abbas et Conuentus Monasterii de Lambach nobis humiliter supplicarunt ut Priuilegium Friderici clare memorie austrie et Stirie Ducis ipsis indultum confirmare de benignitate Regia dignaremur Cuius Priuilegii talis est []embed Nos itaque predictorum abbatis et Conuentus de Lambach humilibus precibus inclinati predicta omnia et singula prout ipsis rite et rationabiliter sunt concessa de benignitate Regia confirmamus innouamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre confirmationis paginam infringere aut ei in aliquo contraire Quod qui fecerit grauem nostre Magestatis offensam se nouerit incurrisse Testes sunt hii venerabilis F salzburgensis Archiepiscopus P Pattauiensis Leo Ratisponensis W Seccouiensis C Frisingensis Th Gurcensis G Lauentinus et J Kymensis Episcopi et alii quam plures In cuius testimonium presens scriptum magestatis nostre Sigillo inssimus conmuniri Datum wienne III Nonas Aprilis Indictione quinta Anno domini MCCLXXVII Regni uero nostri Anno Quarto