Charter Document - 03920072
Charter Number: | 03920072 |
---|---|
Cartulary Title: | Lambach, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Henricus Dei gratia Ecclesie Lambacensis Abbas protestamur presentibus literis vniuersis presentibus et futuris hanc nostram literam inspecturis Quod nos de communi consensu et favore conventus nostri predium Ecclesie nostre situm in Planchenuel D Alberoni de Puchheim simulque omni postentati eiusdem libere et absolute perpetuo condonauimus pro sua videlicet pecunia X talentis Ut autem hec donatio nostra incommutabilius perpetualiter perseveret presentem litteram sigilli conuentus et nostri appensione sub testibus subnotatis pro testimonio duximus consignandum Testes sunt Dominus Gerungus de Pucheim Dominus Heinricus de Stylle Otto de Otenage Chunradus Hartmvcel Chunradus de Perental Henricus Fuesmatel Wilhalmus et Werenherus dicti Puschz Chunradus et Otto et Wernherus fratres von dem Puch Ditmarus de Puerawe Siboto et Otto de Samaringo Hugo in foro Vlricus Officialis de Hatenperige Witigo scriba et alii quam plures Datum in Lambach anno Domini MCCLXXVII