Charter Document - 03920071
Charter Number: | 03920071 |
---|---|
Cartulary Title: | Lambach, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Rudolphus Dei Gratia Romanorum Rex semper Augustus universis Imperii Romani fidelibus presentes literas inspecturis gratiam suam et omne bonum Universitati vestre tenore presentium cupimus notum esse quod veniens ad Majestatis nostre presentiam Gundaccerus de Starchenberg dilectus fidelis noster humilime supplicavit ut advocatiam Monasterii de Lambach quam Avus et Pater suus sicut asseruit in feudum de jure tenebant sibi eodem titulo concedere dignaremur Nos itaque suis benigne Supplicationibus inclinati predicti Monasterii Advocatiam sicut ipsam Avus et Pater dicti Gundacceri de jure tenebant seu teuere debebant in feudum jam dicto Gundaccero de Benignitate Regia feudali titulo concedimus possidendam Datum in castris apud Linzam vi idus Octobr indict v Anno Domini MCCLXXVI Regni vero nostri Anno iii