Charter Document - 03920069
Charter Number: | 03920069 |
---|---|
Cartulary Title: | Lambach, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1270 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit presentibus et futuris hanc paginam inspecturis quod nos H dei gratia Abbas Ecclesie Lambacensis cum vnanimi capituli consensu contulimus Hainrico de Reutte eiusque successoribus feodum in Reutte iure hereditario possidendum vt videlicet in Natiuitate Beate Marie virginis pro seruicio LX et pro steura aduocacie quinque denariorum suo tempore annis singulis sit soluendo Ne igitur sub nomine nostre Ecclesie quispiam huiusmodi contractum audeat irritare si damus in testimonium et cautelam sibi cartam presentem nostrorum sigillorum munimine roboratam Huius rei testes sunt Dominus Hainricus miles de Stille Dietmarus de Paurau Hugo de foro Lambacensi Otto de Saumettinge et Siboto frater eius vlricus officialis de Hettenperge Dietmarus officialis de wange et alij quam plures