Charter Document - 03920059
Charter Number: | 03920059 |
---|---|
Cartulary Title: | Lambach, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appointment |
Date: | 1260 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Qvia hominum memoria labilis esse noscitur et caduca Nos Wernhardus dei gratis Lambacensis Abbas vnamini conventus nostri vsi consilio dominum Gebhardum sacerdotem in ecclesia nostra Obernchirchen pro vicario perpetuo collocamus conditionibus talibus observandis vt in festo Sancti Martini talentum in Natiuitate domini duo in Purificatione duo annis singulis pro censv in vsus fratrum persoluere debeat infirmorum Volumus etiam ut isdem noster vicarius a cohabitationibus manifestis svum abstrahat animum penitus et refrenet et liberalitatis et hospitalitatis modum debeat observare secundum quod sue fverit facultatis Vt autem hec nostra collatio non possit infirmitatis rvbigine deformari hvic scripto nostra svnt appensa sigilla ad indicium ueritatis Acta sunt hec Anno dominj MCCLX