Charter Document - 03920053

Charter Document - 03920053


Charter Number: 03920053
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1255
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos phylippus dei gratia sancte Salzburgensis ecclesie Ectusle apostolice Sedis Legatus presentem paginam intuentibus intimamus quod nos considerata deuocione venarabilis abbatis wernhardi de Lambach et sui conuentus ipsi Monasterio Lambach ac ibidem congregacioni deo iugiter famulanti de consensu nostri Capituli contulimus siue donauimus dimidium Talentum salis accipiendum in hellino singulis annis aput Salinarios qui pro tempore fuerint ibidem et perpetualiter possidendum debebitque ipsius salis accepcio esse iudicium vt cetus in Lambach deo seruiens pro nobis et nostris successoribus orare ad deum iugiter teneatur Vt autem ipsi Monasterio facta collacio siue donacio a nobis et nostris successoribus inuiolabiliter obseruetur presentem scribi cartam illi Monasterio et eam nostri sigilli munimine fecimus Roborari Actum in hellino Anno domini Millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto Indictione XIII quarto Idus aprilis presentibus preposito nostre ecclesie Ottone videlicet Gebhardo de velwen Gerhoo de Radekke Chvnrado de Steinchirchen Chvono de Torringen