Charter Document - 03920051

Charter Document - 03920051


Charter Number: 03920051
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1255
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Levkardis vxor domni Gundakerj de Storchenberch ad notitiam vniversorum tenore presentis scripti cupio peruenire quod ego quasi de graui sompno evigilans in domino sum gauisa pro eo quod maritus meus domnus Gundakerus de Storchenberch deum et beatam virginem et salutem anime sue in hoc respexit quod ipse pro multiplicibus dampnis illatis a se et suis hominibus ecclesie et sanctis in Lambach voluntarie satisfecit curiam nostram in Sherigendorf sitam ivre proprietatis nobis attinentem eidem ecclesie pro restauratione amicabili delegando Cum ergo ego in his que ad salutem pertinent animarum ordinationi mariti mei non debeam obuiare ego cum heredibus meis predictam donationem eo ivre et laudamento sicut in priuilegio mariti mej domni G plenius est expressum ratam habeo et sigillo meo confirmo a me et ab heredibus meis nunquam in perpetuum violandam debebitque predicte curie donatio esse indicivm vt cetus in Lambach deo serviens pro me et heredibus et parentibus meis orare ad dominum ivgiter teneatur Acta sunt hec in Albrechtsperge Anno domini MCCLV Indictione XIII