Charter Document - 03920038
Charter Number: | 03920038 |
---|---|
Cartulary Title: | Lambach, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1233 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
R[udigerus] dei gracia pataviensis episcopus dilectis in Christo fratribus vniversis abbatibus prepositis decanis plebanis vicariis Capellariis in sua dyocesi constitutis salutem in eo qui est salus omnium Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi reddituri eorum que in corpore gessimus operum racionem premittamus nuncios fideles et infallibiles opera scilicet pietatis qui precedentes nos loquantur bona pro nobis apud ipsum et quorum testimonium uerum pro nobis optineat sequentibus nobis et pulsantibus introitum patrie celestis Hec ad memoriam reuocantes uobis fratres in Christo karissimi presentibus intimamus quod cum dux bauarie esset in profectione milites eiusdem apud Lambach pernoctantes non solum rapinis vastauerunt monasterium illud ymo et igne penitus destruxerunt ita ut tam omnino fabrica claustri et monasterii et omnia que in usum claustralium possunt imputari sint destructa ut non solum non habeant locum orandi nec domum pariter commorandi Quapropter vniuersitatem uestram monemus et hortamur in domino in remissionem peccatorum uestrorum uobis iniungentes quatenus nunccios eorum eum ad uos uenerint benigne recipiatis et benignius pertractetis pacifice nec non pacienter ipsorum defectum attendentes et [ex] habundancia uestra aliquid ipsis proiciatis ut per adiutorium uestrum et plebium uestrarum fabrica predicti monasterii restauretur facientes hoc participes esse studebitis seruicii quod ibidem hactenus deo exhibitum est et adhuc exhibetur et inter filios dei meremini connumerari Et ut ad misericordiam facilius et celerius moueatis omnibus qui eis subuenire dignati sunt ipsis de iniuncta sibi penitencia viginti dies relaxamus et omnium optamus veniam peccatorum