Charter Document - 03920032
Charter Number: | 03920032 |
---|---|
Cartulary Title: | Lambach, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis Abbati et Conuentui de Lambac Salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu possessiones homines et res alias Monasterio uestro a Nobili uiro D de Puhel pro salute anime sue pia liberalitate collatas sicut eas iuste et pacifice possidetis et in litteris inde confectis dicitur plenius continerj uobis et per uos eidem Monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Lateranj iiij kalendas Aprilis Pontificatus nostri Anno Septimo