Charter Document - 03920025
Charter Number: | 03920025 |
---|---|
Cartulary Title: | Lambach, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1180 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Reinhardus dei gratia wirceburgensis ecclesie episcopus Ex officio diuinitus nobis iniuncto tenemur omnibus nobis conmissis prouidere que rationabili nostre corroborationis suffragio in posterum uisa sunt egere Inde est quod notum esse uolumus omnibus tam presentibus quam post futuris quod quidam Erchenbertus de vrtal ministerialis ecclesie nostre zelo dei ductus beneficium suum quod ab episcopatu se habere cognouit iure beneficii nobis resignauit Quod nos saluti anime nostre et pie recordationis episcopi Alberonis prospicientes ecclesie beatissime dei genitricis Marie in lambah legitima donatione contulimus ea lege ut in perpetuum noster anniuersarius dies a christi pauperibus deo et sanctis eius ibidem seruientibus celebretur Quod ergo factum est presentis scripti pagina confirmauimus eique auctoritatem impressione sigilli nostri dedimus Siquis igitur id in posterum ulla sue temeritatis seu mali ingenii presumptione infringere uel infirmare attemptauerit anathema sit Maranatha testes Perseus decanus Gotefridus cantor Boto prepositus Dittricus de bebenburg Cvonradus de froburg Cvonradus de nouo Monasterio Berno wernherus Laici Waltherus de Lobenhusen Rupertus de castel Heinricus et item Heinricus sculteti Hermannus camerarius Fridericus de Hage Merboto de eiterbah et wernhardus filius suus Heinricus de vrtal alram frater suus Ruodolfus de eicheim Acta Anno Dominice incarnationis MCLXXX Indictione XIII Regnante gloriosissimo Romanorum imperatore Friderico Boppone vrbano comite existente