Charter Document - 03920023
Charter Number: | 03920023 |
---|---|
Cartulary Title: | Lambach, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1176 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Reginhardus Dei gratia wirceburgensis ecclesie minister Notum esse uolumus omnibus tam presentibus quam post futuris quod quidam ministerialis nostre ecclesie Cvonradvs nomine de Rehberg quosdam homines Fromundam scilicet et syanehildam filiam illius cum omni [] posteritatis prole quos a nostra ecclesia iure beneficii possidebat nobis resignabat Nos ergo rogatu ipsius et [] predictorum eos nostra auctoritate ad reliquias sancte Marie lambah contradidimus et per manum prenominati delegari fecimus ad censum V denariorum annuatim persoluendum Quod factum presentis scripti pagina confirmauimus eique auctoritatem inpressione sigilli nostri dedimus Si quis igitur id in posterum ulla sue temeritatis []dolo infringere uel infirmare attemptauerit Anathema sit Maranatha Testes [] Albertvs custos Bertolfus prepositus de tuteleibe Heinricus prepositus de schalchehusen [] de sancto iohanne Johannes scolasticus Gotefridus cantor Cvonradus cellerarius Cvonradus po[] Cvonradus prepositus noster Laici Rupertus de durne Craphto de tatensheim Boto Heroldus camera [] Billungus sculteti Heinricus de but werhardus dapifer [] pincerna Anno dominice incarnationis MCLXXVI Indictione VIIII Regnante gloriosissimo Romanorum imperatore Friderico Boppone vrbano comite existente