Charter Document - 03920022

Charter Document - 03920022


Charter Number: 03920022
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1166
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Heroldus dei gratia wirziburgensium episcopus omnibus christiane professionis hominibus salutem et gaudia eterne retributionis consequi in celestibus Notum esse uolumus tam presentibus quam postfuture etatis hominibus qualiter quedam questio de quadam muliere Truoihilde et liberis eius forte oriebatur utrum ministeriales an alterius conditionis que illa inferior est esse deberent Tandem sicut ratio et tenor iuris postulabat in presentia nostra probatum est quod ministeriales lambacensis ecclesie sicut ceteri ministeriales de lambach esse deberent Audita itaque probatione et confirmata eadem lege prefate ecclesie cum liberis suis tradidimus et pagina presentis scripti confirmauimus et ei auctoritatem impressione sigilli nostri dedimus Si quis igitur tam rationabile factum sufficienti testimonio probatum et priuilegio nostro confirmatum in posterum infringere uel infirmare presumpserit anathema sit maranatha Huius rei testes sunt hi Clerici Summus prepositus Richolfus Persius decanus Reinhardus prepositus Adelbertus custos Godefridus cantor Johannes magister scolarum Laici Godefridus de foro Baldwinus de reinsburs Matho Engilhardus dapifer Berwardus marscalcus Liupoldus Heroldus camerarius Cuinradus Merebodo camerarius Acta dominice incarnationis anno MCLXVI Indictione XIIII Regnante romanorum imperatore Friderico XIIII anno regni et imperii eius [XI] Boppone existente urbano comite