Charter Document - 03920021
Charter Number: | 03920021 |
---|---|
Cartulary Title: | Lambach, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1165 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis chovnradus dei gratia patauiensis episcopus omnibus christi salutem in perpetuum Quia uniuersa facta et traditiones regum seu pontificum et aliorum fidelium ex uetustate nimia temporum facile a memoria hominum laberentur nisi testimonio litterarum conmendarentur presenti scripto notum facimus omnibus christi fidelibus tam futuris quam presentibus quod nos inducti precibus dilecti fratris nostri Pernhardi Lambacensis monasterii abbatis quoddam predium in uilla Sellingen vnde controuersia et contentio frequenter inter nos agitabatur eo quod Timo Plebanus sacerdos beate memorie de Gozpoldeshouen bonis parrochie sue adpretiatus fuerat in extremis autem suis absque licentia et consensu nostro pretaxato abbati et fratribus suis tradiderat deciso omni scrupulo intuitu dei et in saluationem anime fratris illius T ad lambacensem Ecclesiam delegari iussimus Vt hec traditio rata et inconuulsa permaneat et quod nulli successorum nostrorum hoc factum retractare inmutare aut aliquo ingenio refricare liceat hanc cartam scribi iussimus et inpressione sigilli nostri roborauimus Huius rei isti sunt testes Ovdelricus propositus de Ardacher Heinricus prepositus de S Floriano Otto Capellanus et Notarius Ebergerus Engilgerus capellani Ex laicis Engilscalcus de Wasen Werinherus de wanichesdorf Warmunt de Sulzpach Ogo de Pazerichen Sigehart piber Rudigerus de Ahaim Rudigerus de holzhusen Meginhardus Chragar gar Ernust de Truna Walther de Tanne Chadelchoh de ualchenstein Fridrich de selhuben Hec acta sunt Anno ab incarnatione domini nostri ihesu christi Millesimo CLXV Indictione undecima XII Kalendas Mai Data eadem die Ebelsperch