Charter Document - 03920018
| Charter Number: | 03920018 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lambach, Stift |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1162 |
| Date type: | Internal |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Henricus dei gracia Dux Austrie notum facio omnibus tam presentibus quam futuris temporis christianis ministeriales meos Wichardum et fratres eius nec non sorores cum maritis suis partem sylue Wrinbrant dicte quam pater ipsius Vdalricus de Steuen a rege Chunrado in obsidione vrbis Walestain nuncupate regali donacione meo obtentu acceperat et filijs suis hereditario iure trasmiserat Lambacensi cenobio me annuente et confirmante pro remedio anime sue et specialiter fratris sui Perchtoldi ibidem sepult [addita sunt] omniumque parentum suorum potestatiue contulisse et [cum] terminis circumiacentibus Terminus unus est amnis qui vocatur Ilsnik fluens ab occidente in orientem alter amnis qui nuncupatur Marbach versus duas ripas usque ad nouum castrum Hadmarstain Tercius fluuius est labenbach quartus fluuius qui dicitur Lunsnich Hec tradicio facta est anno MCLXIJ apud s Hypolitum his testibus confirmata Ekenberth de Gorse Adalbero de Chunringe Wernhard de Rabenstein Henricus de Zebingen Henricus de Romuelspach Rudolphus de Veselaue Ludouicus de Trebanswinchel Chadoldus de Tulbingen Rudolphus de Chirlinge Henricus de Mistelbach Wolfgangus Rosil Meginhart de Wulfindorf Hugo de Lancendorf Cunradus de Statwisen Vdalricus Swenisti
