Charter Document - 03920017
Charter Number: | 03920017 |
---|---|
Cartulary Title: | Lambach, Stift |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1160 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego heinricus diuina fauente clementia Wirzeburgensis ecclesie episcopus Quoniam omnipotentis dei nutu antistitis nomine censemur hac pro re permaxime ut sicut aliis dignitate prestamvs sic et beniuolentie largitate antestemus idcirco ne ipsa que a nobis pie gesta sunt uariis etatum successionibus obliuioni dentur omnium fidelium intimamus posteritati presentis scripti nostri pagina delegasse nos ecclesie dei in lambach perpetuo iure possidendum beneficium Cvonradi de buhole ea conditione ut ipse Cvnradus ab ecclesia susceptum possideat donec uoluntarie illud ecclesie et abbati loci illius resignet Sunt autem XI et dimidivs mansi pertinentes ad hoc beneficium qui siti sunt in locis subscriptis Apud sweige duo et dimidivs mansus apud seucingen unus et dimidius Percheim unus Ad dorf III Ad scergindorf dimidus Ad hardaren dimidius Ad gelozingen in monte dimidius Ad tanne dimidius Ad warmingen dimidius unus de rechberg Tradidimus etiam eidem ecclesie iuxta fluuium albana siluam Gruonna uersus stirnich et quicquid ibi excoli poterit cum omni utilitate exinde proueniente Ergo ne aliqua ecclesiastica secularisue persona hec in posterum audeat infringere auctoritate omnipotentis de et beati petri sanctique Kiliani nostra quoque interdicimus firmantes hanc constitutionis nostre paginam sigilli nostri inpressione et subscriptorum testium cautione Testes qui affuerunt Abbas de sancto stephano Abbas de sluohtere Abbas scottorum Herolt maioris ecclesie prepositus Burkart decanus Cuonrath prepositus de nouo monasterio Bernger prepositus de hoiga Richolf et frater eius Sigeloch Reginharth Persius scolasticus buso scolasticus Adelbret de ense De laicis Marquart de rotenuels Gerhart comes de bertheim Cuonrah de tungede Luottolf de gundersleibe De ministerialibus Billunc uicedomnus Botho Gothebolt et frater eius Gotefrit heinrich scultetus et filius eius Billunc scultetus heinricus weiso et fllius eius heloth camerarius Otto et Arn Acta sunt hec anno incarnationis dominice Millesimo centesimo sexagesimo indictione VIII Regnante domno Friderico romanorum rege augusto heinrico wirzeburgensis ecclesie presule