Charter Document - 03920015

Charter Document - 03920015


Charter Number: 03920015
Cartulary Title: Lambach, Stift
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1120
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Beroni Si memor esse uelles quanta pietate primo te suscepi quo studio colui qua longanimitate tuam mille formem stulticiam pertuli profecto si quid saperes par pari redderes nec nie in litteris meis et legationibus post tergum tuum proiceres Sed ut uideo mea magna facilitas male te docet mea bona uoluntas que te ad meliora prouocare debuerat magis ad recalcitrandum quam ad obediendum mihi te commouet Solitariis enim te prepositum non sicut lupum ut dignus eras inter oues positum sed quasi patrem legitimum contra sentenciam omnium abbatum meorum et canonicorum cum omnes te simulatorem et callidum etiam si homines tacerent lapides clamarent deum in tuis erroribus offendi Nam monachis quibusdam pugno tuo sceleratissime cessis aliis autem fustium maceratione uexatis reliquis lapsis gregem dominicum quem coadunare debueras dispersisti et sicut propheta ait populum tuum disperdidisti His ergo multisque aliis pestiferi draconis perditum uenenis spirituali te antidoto cupiens sanare lambacense monasterium tibi commisi deus mihi testis sit in fide et ueritate sed more tuo respiciens ad deteriora nouissima tua prioribus semper ostendisti peiora Solo enim habitu ut mihi uidetur nomen gerens monachi quasdam nouilates consuetudinum monasteriis meis ut ceteris fratribus tuis et abbatibus sanctior appareres introduxisti monachos secundum secularium consilia tractans indigne res ecclesie tui complicibus erroris dilapidatis possessiones etiam monasterii cum eisdem destructoribus profligasti Pro his ergo pluribusque aliis sceleribus tuis que longum est enarrare semel et secunda terciaque nice similiter et quarta preceperam tibi ad meam audientiam rationem uillicationis tue reddere sed tu solita contumacia nescio qua temeritate confisus ut rei probat exitus non solumodo precepta mea contempsisti sed etiam inobediens mihi extitisti Vnde interdico tibi ex auctoritate patris et filii et Spiritus sancti et sancti Petri principis apostolorum et omnium successorum eius et episcopi patauiensis ecclesie Odalrici iuxta consilium et decreta principum abbatum et canonicorum herbipolensis ecclesie sponsam Christi ecciesiam dico lambacensem quam deturpasti quam deuastasti quam commaculasti quatenus ex hac hora per obedientiam quam in domino mihi promisisti nullum ius uel potestatem in hac ecclesia exerceas sed deseras atque discedas discedens vero nihil funditus de rebus ecclesie iuxta consuetudinem tuam auferas Ne vero te conqueraris a me non iuste pulsum uel oppressum adhuc tibi patientie sinum aperio si te racionabiliter excusare nolueris sub fratrum lambacensium et solitariorum testimonio